Letzte Änderung: 01.11.2004
Latein-Hauptseite Drucken

Leistungskurs Abitur 2002

Cicero (Tusc. 1, 5-7)

Konstruktionshilfe (Farbmethode) Übersetzung
Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum.
Quae inlustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi.
In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis.
Fieri autem potest, ut recte quis1 sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit. 1 quis = aliquis
Sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
Itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. 2 attingit: Ergänzen Sie: libros
Quare si aliquid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontes aperiemus, e quibus etiam illa manabat. 3 illa: Gemeint sind Ciceros rhetorische Leistungen. 
Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari. 4 nec ... et: einerseits nicht ... und andererseits
Hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere.
In quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.
Velut nuper in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptavi, qui in eo genere possem.
Ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio. 5 senilis, e: hier: im Alter
Konstruktionshilfe (Farbmethode) Übersetzung

Grammatik: Gerundiv und Gerundium, NcI und AcI, Partizip, Gen. partivius und possessivus, Abl. qualitatis und comparationis

von Katja Mayer