Letzte Änderung: 01.11.2004
Latein-Hauptseite Drucken

Leistungskurs Abitur 2002

Cicero (Tusc. 1, 5-7)

Was bedeuten die Farben?
Was bedeuten die Klammern?
Farbmethode

Übersetzung

 
Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen «litterarum Latinarum.
Quae inlustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi.
In quo eo magis nobis est elaborandum, quod [multi iam esse libri Latini /dicuntur/ scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis].
Fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit.
Sed [mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem], hominis est (intemperanter abutentis et otio et litteris).
Itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui [eandem licentiam «scribendi sibi permitti] volunt.
Quare si aliquid «oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae»  fontes aperiemus, e quibus etiam illa manabat.
Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris» gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari.
Hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere.
In quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum» more habere auderemus.
Velut nuper in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.
Ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio.

von Katja Mayer