zur Latein-Hauptseite zur Übersichtsseite Hilfe beim Skandieren

Hexameter X

Drucke dir diese Seite aus und trage die metrische Analyse mit Längen und  Kürzen sowie Taktstrichen über dem Vers ein. Um deine Lösung zu überprüfen, lade die Lösungsseite.

Aus Vergils Aeneis: "Junos Feindschaft"
1,23
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,

prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -
25
necdum etiam causae irarum saevique dolores

exciderant animo; manet alta mente repostum

iudicium Paridis spraetaeque iniuria formae

et genus invisum et rapti Ganymedis honores-

his accensa super iactatos aequore toto
30
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,

arcebat longe Latio, multosque per annos

errabant acti fatis maria omnia circum.

Tantae molis erat Romanam condere gentem.
von Andrea Gierisch