3 Hanc post rem gestam non ita multis diebus M.
Minucium Rufum[1], magistrum
equitum pari ac dictatorem[2]
imperio[3],
dolo productum[4] in proelium
fugavit. Tiberium Sempronium Gracchum[5],
iterum consulem, in Lucanis absens[6]
in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum[7], quinquies consulem, apud Venusiam[8] pari modo interfecit. 4 Longum est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum,
ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei
in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo[9]
castra posuit.
[1] M. Minucius Rufus: Reiteroberst und Stellvertreter des Dictators
[2] ac dictatorem: abgekürzter Komparativ-Satz
[3] pari...imperio: ablativus qualitatis
[4] producere: hervorlocken
[5] Tiberius Sempronius Cracchus: Konsul (215-213 v Chr.), gefallen 212 v. Chr. In Lucania
[6] absens: das Kommando führte Hannibals Bruder Mago
[7] M. Claudius Marcellus: er fiel 208 v. Chr. ; 212 eroberte er Syracus
[8] Venusia, -ae: Stadt in Apulien, in der Nähe von Cannä gelegen; Heimat des Dichters Horaz
[9] campus, -i: offenes Gelände