Lektion 12
[7] Cum in apparando[1]
acerrime esset occupatus[2]
, Carthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius[3]
exercitui postea praefuit res[4]que
in Africa gessit [itemque Mago frater eius] usque ad[5]
P. Sulpicium C. Aurelium consules.
2 His enim magistratibus[6] legati Carthaginienses Romam venerunt, qui
senatui populoque Romano gratias agerent[7],
quod cum iis pacem fecissent[8],
ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum
Fregellis[9]
essent captivique redderentur.
3 His ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque[10] esse[11]; obsides, quo[12] loco rogarent, futuros[13]; captivos non remissuros[14], quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret[15], inimicissimum nomini Romano, etiamnuc cum imperio[16] apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem.
[1] bello a(d)parare: Vorbereitungen für den Krieg treffen
[2] occupari: beschäftigt sein mit
[3] setius: anders, weniger
[4] rem gerere: tätig sein
[5] usque ad … consules: bis zum Konsulat von …
[6] his magistratibus: (abl.abs) = his
consulibus
[7] Warum Konjunktiv?
[8] Warum Konjunktiv?
[9] Fregellae: eine Stadt
[10] gratis et acceptus: Hendiadyoin. Deutsch: hochwillkommen
[11] Konstruktion? Warum?
[12] = eo loco, quo rogarent
[13] futuros esse
[14] = se captivos non remissuros esse
[15] = esset
[16] mit Befehlsgewalt