Lektion 4
Quae
divina res[1]
dum[2]
conficiebatur, quaesivit a me, vellemne[3]
secum in castra proficisci.

Id
cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne
dubitaret ducere[4],
tum ille:
“Faciam”,
inquit “si mihi fidem[5],
quam postulo, dederis.”
Simul
me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat[6], eamque
ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in
amicitia cum Romanis fore.
Id
ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi,
ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore
eadem mente sim futurus.
Quare, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris[7], si me celaris; cum quidem[8] bellum parabis, te ipsum frustraberis[9], si non me in eo principem posueris.”